Pars I. De Fide
Quæst. Si norat igitur omnia Deus antequam conderet, an bona ac mala omnia item prædestinavit, ne aliter fiant, quam fiunt.
Resp. Res quidem universas ante creationem præscivit Deus, sed bonas duntaxat prædestinavit (uti loquitur S. Damascenus, lib. II. cap. 30): nam illud divinæ bonitati repugnat, ut malas præfiniat. Malum autem non aliud existimandum est, quam peccatum. Nam præter peccatum, quæ divinæ legis voluntatisque transgressio est, si proprie loquimur, nihil in orbe mali reperitur (Idem in: de duabus Christi voluntatibus). At cetera, quibus ob noxias nostras Deus in nos animadvertit, ut pestilentia, bella, morbi, aliaque ejusmodi; respectu nostri mala dicuntur (Basil. Homil. IX. Deum non esse malorum caussam), quoniam ærumnas nobis atque dolores afferunt, quos fugimus ac aversamur. Ceterum Deo nequaquam mala sunt; siquidem vim quandam boni habent. Iis enim nos castigans ad bonum excitat. Ideoque quum dicit Scriptura (Amos iii. 6): 'Numquid ullum in civitate malum est, Dominus non fecit? tum justam Dei castigationem malum vocat.' Porro illa duntaxat prædeterminat Deus, secundum sapientiam justitiamque suam, quæ utrum fiant, nec ne, id in nostra potestate situm non est. Verum bona illa, quæ ut fiant, in nostra manu est, præcognoscit; ita vero, ut simul et ipse, ex propensa voluntate sua, cum nostra voluntate concurrat. Quod naturæ liberi Arbitrii nihil quidquam officit.
Scripture references printed in the source
Scripture references printed in the source: Amos.3.6