Pars I. De Fide
Quæst. Septimum Spiritus Sancti donum, quodnam est?
Resp. Timor Dei. Quem ejusmodi esse oportet, cujusmodi erga parentes liberorum, non qualis erga heros servorum est. De priore illo sic divinus Psalmista (Psa. xxxiv. 10): 'Timete Dominum omnes Sancti ejus; quoniam non est penuria timentibus eum.' De posteriore autem ita Apostolus (1 Ioh. iv. 18): 'Timor non est in caritate, sed perfecta caritas timorem expellit; habet enim cruciatum timor, et qui timet non est perfectus in caritate.' Hoc modo, ut Deum ex amore timeamus, præcipit Scriptura (Psa. xxii. 24): 'Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Iacobi glorificate eum. Timeat eum omne semen Israëlis.' Qui hujusmodi timore Deum timet, ille præcepta ipsius observat, ut dictum est (Ioh. xiv. 23): 'Si quis diligit me, is sermonem meum servabit.'
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике: Ps.35.10; 1John.4.18; Ps.22.24; John.14.23