Pars I. De Fide
Quæst. Quid nobis de hac salutatione censendum?
Resp. Primum illud credas oportet, salutationem istam originem et radicem suam Deo ipsi debere; sed ad homines in terra degentes per Gabrielem Archangelum delatam esse, qui illam alioqui neutiquam proferre atque usurpare ausurus erat, nisi a Deo ipsi mandata fuisset: rursus, quæ Elisabeta protulit verba, ea Spiritus Sancti afflatu protulisse, satis ex narratione Evangelistæ liquet (Luc. i. 41): 'Et repleta est Spiritu Sancto Elisabeta, altaque inclamans voce dixit: benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui.' Sed et illa verba, quæ Ecclesia adjecit, ex Spiritu Sancto sunt. Eadem Ecclesia pro suo jure atque auctoritate, inter orandum, crebro multumque hac ipsa salutatione B. Virginem coli a nobis celebrarique jussit.
Scripture references printed in the source
Scripture references printed in the source: Luke.1.41