Pars I. De Fide
Quæst. Quodnam secundum est, quod hoc Articulo docetur?
Resp. Quod Spiritus Sanctus ex solo Patre, velut fonte ac origine divinitatis, procedit. Qua de re ita ipse nos Servator noster edocet (Joh. xv. 26): 'Quando venerit Paracletus, quem ego a Patre missurus sum, Spiritus veritatis, qui a Patre procedit.' Eandem doctrinam ita in Symbolo suo explicat S. Athanasius (T. ii. p. 32): Spiritus Sanctus a Patre, non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens est (id. in sacris Quæstionibus IV. T. II. p. 438, conf. Quæst. XV.); Deus et Pater, ipse solus duorum caussa est, et ingenitus. Filius ex solo Patre, ortus sui caussa, editus genitusque est. Ipse etiam Spiritus de solo Patre ut caussa oritur ac procedit; sed per Filium in mundum emittitur. Et Gregorius Theologus hunc in modum loquitur (de Theologia, oratione V. de Spiritu Sancto, Ald. f. 58, Par. p. 597): Spiritus Sanctus, qui a Patre procedit, quatenus illinc procedit, res creata non est quatenus autem genitus non est, non est Filius; quatenus vero inter ingenitum et genitum medius est, Deus utique est. Verum de hoc negotio uberius jam actum a nobis fuit ad articulum primum. Satis igitur nunc nobis est, ut firma fide teneamus credamusque, quod ipse nos Christus docuit, quod orientalis Catholica et Orthodoxa credit Ecclesia et in secundo œcumenico Concilio communiter professa fuit; atque symbolum sine isthac appendicula: et ex Filio ratum esse jussit. Immo vero gravi illos censura, qui hæc adjecere verba, non modo orientalis Ecclesia orthodoxa ac Catholica perstrinxit: sed et occidentalis Romana. Quod satis confirmant tabulæ binæ argenteæ, in quarum altera Græce altera Latine sacrum fidei symbolum, non adjecta ista particula, et ex Filio, proscriptum erat. Quæ jussu Leonis tertii, Papæ Romani, in æde S Petri fixæ propositæque sunt, anno Christi ICCCCIX, quemadmodum prodit Baronius (A. 809, tmem. 62). Qui itaque constans et firmus in hac fide persistit, is indubiam suæ salutis habet fiduciam, ut qui nihil omnino declinat a communi Ecclesiæ sententia.
Scripture references printed in the source
Scripture references printed in the source: John.15.26