Перейти к содержанию

Православное исповедание Петра Могилы (1643), латинская версия, часть I · Quæstio 48

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: MOG1643.Q48

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Pars I. De Fide

Quæst. Quodnam quintum est, quod hic docet Articulus? Resp. De sepultura Domini nostri Iesu Christi. Quod quemadmodum proprie vereque in crucem actus ultimos pertulit cruciatus: ita revera etiam mortuus, locoque celebri sepultus fuit. Id quod neutiquam sine caussa factum; verum ut ne deinde quisquam de vera Christi e mortuis resurrectione addubitaret. Quippe si loco quodam obscuro et abstruso, quod ajunt, angulo, sepultus fuisset: caussam haud inopportunam calumniis suis oppugnandi Christi reperissent Iudæi. Quocirca ad majorem gloriosæ Christi resurrectionis fidem ac gloriam, quodam quasi instinctu commoti, ad Pilatum adeunt ajuntque (Matt. xxvii. 64): 'Iube accurate asservari sepulcrum in diem tertium.' Quibus ille respondit: habetis custodiam, ite, asservate prout poteritis. Illi vero abeuntes asservabant sepulcrum, obsignato saxo atque apposita custodia. Quod Iudæorum custodia manifestissimum resurrectionis Christi perhibuit testimonium, quippe quæ eo ipso temporis articulo magno pavore percellebatur, teste Scriptura (Matt. xxviii. 2): 'Ecce autem ingens terræ motus exstitit. Nam Angelus Domini de cœlo descendens, accedens saxum ab ostio devolvit, in eoque consedit; cujus terrore conturbati custodes velut mortui facti sunt.' Qui postea (versu 11) in urbem ingressi Pontificibus summis, quæ evenerant omnia, renunciarunt. Unde ea etiam proferre coacti sunt verba, quæ Angelus mulieribus dixerat (vers. 5): 'Scio Iesum vos, qui crucifixus erat, quærere. Ille vero hic non est. Iam enim, sicut prædixerat, surrexit. Venite, videte locum, in quo situs fuit Dominus, et cito euntes, enumerate discipulis illius, ipsum a mortuis resurrexisse.' Hanc igitur ob caussam sepulcrum Domini celebre fuit, quo liquidum omnibus fieret, non furto illum suorum discipulorum subductum, locoque quodam abstruso conditum fuisse. Cujusmodi rumusculos perversi Iudæi sparsere, militibus multo ære corruptis. Sed inanem suspiciunculam facile refellebant tum monumentum illud, in quo conditus fuerat Dominus, tum signatura saxi Iudæorumque excubiæ, Iosephus item, et Nicodemus, viri inter suos clari honoratique, ad hæc pretiosa illa sindon, qua involutum exanimum Domini corpus fuerat, et sudarium capitis velamen, quod postquam resurrexerat, in sepulcro complicatum remansit (Ioh. xx. 7). Quæ omnia satis evincunt, non surreptum furto discipulorum corpus illius fuisse, sed reapse revixisse. Ad quam doctrinam illud etiam animadversu dignum est: nimirum, ut secundum sacra vaticinia necesse erat honoratum Christi conditorium esse, ita etiam fuisse, itemque hodie esse. Sic enim Propheta (Ies. xi. 10): 'et erit requies illius honos.' Quod sepulcrum quisquis in fide et amore Christi visit: ille multam criminum suorum remissionem consequitur, dum per illud ad Christum ipsum animo accedit.
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике

Ссылки на Писание, напечатанные в источнике: Matt.27.64; Matt.28.2; Matt.28.11; Matt.28.5; Matt.28.5-Matt.28.7; Isa.11.10

Источник и условия: Православное исповедание Петра Могилы (1643), латинская версия, часть I · общественное достояние · The Orthodox Confession of Peter Mogila, Latin version of Panagiotes, Part I. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.