Skip to content

Orthodox Confession of Peter Mogila (1643), Latin version, Part I · Quæstio 58

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: MOG1643.Q58

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

Pars I. De Fide

Quæst. Quid iste nos Articulus docet? Resp. Tria. Primum est, rediturum Christum, iudicatum vivos ac mortuos. Sicut ipse suis verbis testatur (Matt. xxv. 31): 'Quando venerit filius hominis in gloria sua, et sancti omnes Angeli cum illo.' Venturus autem est usque adeo velociter (Matt. xxiv. 27): 'Ut fulgur, quod exit ab oriente, et apparet ad occasum usque; eiusmodi item erit adventus filii hominis.' 'Atqui (ibidem 36) diem et horam adventus illius nemo novit, ne quidem Angeli.' Prius tamen ut eveniant hæc ipsa, necesse est. Nimirum (vers. 14) ut annuncietur Evangelium omnibus gentibus: ut veniat Antichristus: ut fiant bella horrida ac immania: itemque fames frugumque penuria et pestilentia aliaque consimilia. Atque ut summatim absolvam, multæ antea magnæque afflictiones secundum verbum Domini exsistent (vers. 21): 'Eo tempore magna erit afflictio, cuiusmodi ab origine mundi ad hoc usque tempus nec fuit, nec in posterum futura est.' De hoc iudicio manifeste hunc in modum disserit Apostolus (2 Tim. iv. 1): ' Testificor igitur ego coram Deo et Domino Iesu Christo, qui vivos mortuosque in apparitione sua et regno suo iudicaturus est.'
Scripture references printed in the source

Scripture references printed in the source: Matt.25.31; Matt.24.27; Matt.24.36; Matt.24.14; Matt.24.21; 2Tim.4.1

Source and terms: Orthodox Confession of Peter Mogila (1643), Latin version, Part I · public domain · The Orthodox Confession of Peter Mogila, Latin version of Panagiotes, Part I. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · terms

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.