Pars I. De Fide
Quæst. Idemne in divinis valent vocabula Præscientiæ, Prædestinationis atque Providentiæ?
Resp. Præscientia, Prædestinatio et Providentia diversas in divinis habent potestates. Nam Providentia res jam creatas respicit; at Præscientia Prædestinatioque in Deo sunt, priusquam ullæ res creatæ exsistant, quanquam modo quodam distincto. Præscientia enim nuda rerum futurarum cognitio est, sine determinata earundem specificatione, sic nimirum, ut non necessario definiat, hoccine an illud plane futurum sit. Atqui Prædestinatio Præscientiæ juncta specierum ipsarum determinatio est, quid omnino fieri debeat definiens. Definit autem bonum duntaxat non malum. Nam si malum quoque definiret Prædestinatio, jam essentiali Dei bonitati contraria esset. Itaque secundum nostrum concipiendi statuendique modum recte atque probabiliter etiam de Deo dici potest: ordine primam Præscientiam esse, secundam Prædestinationem, denique creatis jam rebus earum sequi Providentiam. Quod perspicue nos docet Apostolus (Rom. viii. 29): 'Quoniam quos præscivit, eos et prædestinavit: quos autem prædestinavit, eosdem etiam vocavit: quos autem prædestinavit, eosdem etiam vocavit, eos item justificavit: quos vero justificavit: eosdem et glorificavit.' Sed hoc de solo homine cogitandum est. Nam reliquæ res creatas (præter Angelos, qui jam in vado salutis extra omnem aleam positi sunt), divina Prædestinatio non complectitur, quippe libertate Arbitrii destitutas, ideoque nec ullis vitiorum maculis adspersas. Quidquid enim faciunt, naturali instinctu faciunt, unde neque supplicio aliquo plectuntur, neque laudis gloriæque præmiis ornantur.
Scripture references printed in the source
Scripture references printed in the source: Rom.8.29