Pars I. De Fide
Quæst. Quot et quænam Spiritus Sancti Charismata sunt?
Resp. Septem. De quibus ita in Apocalypsi sacra Scriptura loquitur (iv. 5): 'Et septem lampades igneæ ardentes coram throno, quæ sunt septem Spiritus Dei.' Hæc igitur Spiritus dona, aut rectius loquendo, ipse Spiritus Sanctus in Christo, quam in ullo alio homine modis omnibus copiosiora atque consummatiora erant, dicente Propheta (Ies. xi. 2): 'Et requiescet super illum Spiritus Domini, Spiritus sapientiæ et intelligentiæ, Spiritus consilii et roboris, Spiritus cognitionis et pietatis, et implebit illum Spiritus timoris Domini.' Quod suo testimonio affirmat Evangelista Ioannes (i. 14: 'Et verbum caro factum est, et habitabat nobiscum et vidimus gloriam illius, ut gloriam. unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate' (v. 16), 'et ex plenitudine ipsius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia.' Erat enim in Christo Spiritus Sanctus, ut ipsi secundum divinitatem consubstantialis, ipsumque sapientia ac gratia replebat, prout dictum est (Luc. ii. 40): 'Puer vero adolescebat et corroborabatur Spiritu, et implebatur sapientia, et gratia Dei cum illo erat.' Quæ omnia de humanitate Christi exaudienda sunt.
Scripture references printed in the source
Scripture references printed in the source: Rev.4.5; Isa.11.2; John.1.14; John.5.16; Luke.2.40