Pars I. De Fide
Quæst. Aliine etiam Ordines quidam sunt, qui ante sacerdotium conferuntur?
Resp. Sacerdotium ceteros omnes in se continet gradus, qui nihilo secius legitimo ordine couferri debent: ut Lector, Cantor, Lampadarius, Subdiaconus, de quibus latius in Euchologiis Pontificalibus, quæ Tactica nuncupantur, agitur. Satis autem in præsens est, ut ad doctrinam Orthodoxæ hujus Confessionis paucis dicamus, ad officium Episcopi pertinere, ut, in quocunque gradu quempiam constituit, clare et dilucide muneris illius rationes homini exponat, quod ipsi committit; sive divinum Liturgiæ officium sit, sive lectio evangelii, sive Apostolicarum epistolarum, sive ut sacra vasa gestet, sive ut mundum ecclesiæ servet. Est enim cuique ordini peculiare insigne suum, quo singillatim alius ab alio distinguitur, quod explanare debet Episcopus.