Перейти к содержанию

Православное исповедание Петра Могилы (1643), латинская версия, часть I · Quæstio 68

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: MOG1643.Q68

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Pars I. De Fide

Quæst. At ubinam locorum illæ agunt animæ, quæ e corporibus suis exeuntes in offensa apud Deum sunt? Resp. Variis locus ille designatur nominibus. Primum nuncupatur Infernus, in quem exturbatus cœlo Diabolus detrusus est, teste Propheta (Jes. xiv. 14): 'Similis ero Altissimo' (dixit Diabolus). 'Nunc autem in infernum descendes, et in fundamenta terræ.' Secundum est: Ignis sempiternus, dicit enim Scriptura (Matt. xxv. 41): 'Discedite a me maledicti in ignem illum sempiternum, qui Diabolo et Angelis illius paratus est.' Etiam Tenebræ exteriores (ibidem versu 30): 'Ejicite inutilem istum servum in tenebras exteriores, ubi erit ejulatio et stridor dentium.' Appellatur et aliis vocabulis, sed quæ omnia locum condemnationis iræque divinæ valent, quem in locum animæ eorum descendunt, qui hinc demigrant invisi offensique Deo ac damnati. Porro et illud omnibus tenendum est, animas justorum, quamquam cœlo jam receptas, neutiquam tamen ante extremum judicium plenam perfectamque gloriæ coronam consequi, neque rursus animas damnatorum plenam antea ultionem pœnamque perpeti. Verum post summum illud atque decretorium judicium animas una cum corporibus suis usquequaque aut coronam gloriæ aut suppliciorum ferre cruciatus.
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике

Ссылки на Писание, напечатанные в источнике: Isa.14.14; Matt.25.41; Matt.25.30

Источник и условия: Православное исповедание Петра Могилы (1643), латинская версия, часть I · общественное достояние · The Orthodox Confession of Peter Mogila, Latin version of Panagiotes, Part I. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.