Skip to content

Orthodox Confession of Peter Mogila (1643), Latin version, Part I · Quæstio 121

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: MOG1643.Q121

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

Pars I. De Fide

Quæst. Quid hic fidei Articulus docet? Resp. Docet certam minimeque commentitiam corporum humanorum resuscitationem, proborum pariter atque improborum, a morte obita futuram; secundum verbum Domini, qui ait (Ioh. v. 28): 'Omnes, qui in monumentis suis sunt, audient vocem filii Dei et egredientur, qui bona egerunt, in resurrectionem vitæ; qui mala, in resurrectionem judicii.' Eadem autem omnino corpora erunt, quibuscum in hoc mundo vixerant, dicente Iobo (xix. 25): 'Scio ego, æternum esse, — qui me exsoluturus est, super terram. Resurget cutis mea, quæ hæc exantlat. Namque a Domino hæc mihi confecta sunt, quorum ego mihi conscius sum, quæ oculus meus vidit, et non alius. Omnia vero mihi in sinu confecta sunt.' Verum corpus hoc, quod idem numero futurum diximus, resuscitatum incorruptibile erit atque immortale, teste Paulo (1 Cor. xv. 51): 'Non omnes quidem dormiemus, sed tamen omnes immutabimur, in puncto, in ictu oculi, cum extrema tuba. Canet enim tuba et mortui resurgent incorruptibiles, et nos immutabimur. Oportet enim corruptibile hocce induere incorruptibilitatem, et mortale hocce induere immortalitatem.' Præterea et illud sciendum, animas omnes in sua quasque corpora reversuras, et tum una cum iis perfectam æternamque mercedem actionum operumque suorum accepturas; sed et impiorum corpora immortalia erunt, quippe æternis discrucianda suppliciis.
Scripture references printed in the source

Scripture references printed in the source: John.5.28; Job.19.25; 1Cor.15.51

Source and terms: Orthodox Confession of Peter Mogila (1643), Latin version, Part I · public domain · The Orthodox Confession of Peter Mogila, Latin version of Panagiotes, Part I. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · terms

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.