Skip to content

Orthodox Confession of Peter Mogila (1643), Latin version, Part I · Quæstio 126

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: MOG1643.Q126

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

Pars I. De Fide

Quæst. Solane fortasse an anima an vero etiam corpus simul æternis fruentur gaudiis? Resp. Quemadmodum anima et corpus sociata opera spe æternæ mercedis bonum efficiunt: ita etiam lætitiam exsultationemque eamdem, communem, non autem separatam et divisam habebunt. Non enim alia animæ lætitia alia corporis erit; siquidem corpus gloria coruscabit; totus vero homo ex anima et corpore glorioso compositus erit. Atque tunc Angelis ipsis similis et æqualis fiet, secundum Scripturam, quæ dicit (Matt. xxii. 30): 'Nam in resurrectione nec ducunt uxores nec ducuntur, sed sunt ut Angeli Dei in cœlo.' Corpus gloriosum erit, immortale, incorruptibile, non cibi, non potus indigum, simile spiritui, dicente ita Scriptura (1 Cor. xv. 52): 'Mortui resurgent incorruptibiles, et nos immutabimur. Oportet enim corruptibile hocce induere incorruptibilitatem et mortale hocce induere immortalitatem.' Ceterum lætitia ista exsultatioque non alia erit, quam contemplatio beatissimæ Trinitatis et chorus spiritualis junctim cum Angelis agitandus, dicente Apostolo (1 Cor. xiii. 12): 'Cernimus nunc per speculum in ænigmate, tunc autem a facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc vero cognoscam pro cognitione, qua instructus fuero.' Quamquam vero Mosi dixit Dominus (Exod. xxxiii. 20): 'Nequaquam faciem meam videre, et vivere homo potest;' sed illud intelligendum est ante summam perfectissimamque istam redemptionem et de corpore hoc corruptibili, necdum gloriæ suæ compote vitaque præsenti; sed post omnimodam istam redemptionem in corpore cœlesti gloria decorato, in futura et æterna vita, post diem extremi judicii indet nobis lucem Deus, qua lucem Dei ipsius contueri queamus, prout canit divinus vates (Psa. xxxvi. 9): 'Apud te est fons vitæ, et in luce tua videbimus lucem.' Quæ lux quoniam adspectu ipso percipietur, desiderium omne omnis sapientiæ atque pulchritudinis sedabit ac compescet. Namque in contemplatione summi boni cetera bona universa continentur, bonique illius fruitio omnis lætitiæ complementum est, secundum eumdem sacrum fidicinem (Psa. xvii. 15): 'Satiabor, quum apparuerit gloria tua.'
Scripture references printed in the source

Scripture references printed in the source: Matt.22.30; 1Cor.15.52; 1Cor.13.12; Exod.33.20; Ps.37.9; Ps.18.15

Source and terms: Orthodox Confession of Peter Mogila (1643), Latin version, Part I · public domain · The Orthodox Confession of Peter Mogila, Latin version of Panagiotes, Part I. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · terms

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.