Pars I. De Fide
Quæst. Verum enimvero quo pacto profitemur, nos in ecclesiam, rem creatam, credere; qui in solum Deum credere debemus?
Resp. Nempe quamquam res creata ab hominibusque conflata ecclesia est: habet illa tamen caput Christum ipsum verum Deum; habet Spiritum Sanctum, qui illam perpetuo docet et instruit, eamque efficit, teste Apostolo; sponsam immaculatam et inculpatam Christi (Ephes. v. 27); et 'columnam atque stabilimentum veritatis' (1 Tim. iii. 15). Sed et dogmata et doctrina illius nequaquam humana verum divina sunt. Quando itaque nos in illam credere profitemur; intelligimus, nos credere in traditas divinitus sacras illius Scripturas et inspirata a Deo dogmata. Ait enim Scriptura (2 Pet. i. 21), actos a Spiritu Sancto locutus fuisse sanctos Dei homines. Similiter et Paulus (1 Thess. ii. 13): 'Non ut sermonem hominum excepistis, sed (sicut revera est) ut sermonem Dei.' Hinc adducimur ad fidem habendam non modo sacro Evangelio ab Ecclesia recepto, de quo Christus ipse præcepit (Marc. i. 15): 'Credite Evangelio; verum etiam reliquis omnibus sacris Scripturis et synodicis decretis.'
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике: Eph.5.27; 1Tim.3.15; 2Pet.1.21; 1Thess.2.13; Mark.1.15