Skip to content

Orthodox Confession of Peter Mogila (1643), Latin version, Part I · Quæstio 65

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: MOG1643.Q65

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

Pars I. De Fide

Quæst. Quid igitur sentiendum de eleemosynis piisque officiis, quæ in refrigerium mortuorum præstantur? Resp. Ea de re idem Theophylactus in caput xii. Lucæ exponens verba Christi (vers. 5): 'Timete illum, qui potestatem conjiciendi in geennam habet;' ita commentatur: Animadverte, sodes, non dicere, Christum, timete illum, qui postquam occidit, in geennam conjicit, sed qui potestatem conjiciendi habet. Neque enim omnes omnino, qui in peccatis suis moriuntur, in geennam conjiciuntur. Sed id in Dei situm est manu; sicut et veniam illis largiri, quod propter pias oblationes erogationesque, quæ dormientium bono fiunt, dico; quippe quæ non parum conducunt iis etiam, qui gravissimis sceleribus contaminati hinc decesserunt. Itaque non omnino postquam occidit, in geennam sontes projicit Deus; sed projiciendi potestatem habet. Ne igitur cessemus nos etiam atque etiam adniti, quo eleemosynis et intercessionibus nostris illum propitiemus, qui hac projiciendi potestate instructus ea non semper utitur; sed veniam etiam indulgere potest. Igitur e doctrina S. Scripturæ Patrisque hujus expositione illud deducimus: oportere omnino a nobis preces pro defunctis concipi atque offerri incruenta sacrificia spargique liberali manu eleemosynas; siquidem non possunt pia hujusmodi opera sua caussa ipsimet præstare.
Scripture references printed in the source

Scripture references printed in the source: Luke.12.5

Source and terms: Orthodox Confession of Peter Mogila (1643), Latin version, Part I · public domain · The Orthodox Confession of Peter Mogila, Latin version of Panagiotes, Part I. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · terms

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.