Перейти к содержанию

Православное исповедание Петра Могилы (1643), латинская версия, часть I · Quæstio 15

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: MOG1643.Q15

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Pars I. De Fide

Quæst. Siquidem vero nullo Deus loco circumscribitur et ubique præsto est: quo quæso modo in cœlo certisque quibusdam terræ locis potissimum habitare dicitur? Resp. Minime istuc quidem, quasi immaterialem et incorpoream illam Divinitatem, cœlum fortasse, aut Zijon, aut quicunque locus alius circumscribat. Nullum enim Deus occupat locum; sed ipse sibi locus est. Verum quoniam iis in locis, illustriora quædam magisque insignia efficit, ibique opera ipsius et gratiæ vestigia clarius sæpiusque emicant; ideo illic habitare fertur. Velut in cœlo (sicut sanctus ait Damascenus Orthod. Fid. Lib. I. cap. xvi.), quoniam ibi sunt, qui jussa atque arbitria illius capessunt, illumque perpetuo concelebrant Angeli. In terra, quoniam illic in carne cum hominibus versabatur. In sancta Ecclesia, quoniam illic modo peculiari et gratia ipsius fidelibus datur, et prædicatur gloria. Similiter et locus quilibet alius, in quo aliqua gratiæ Dei significatio ostenditur, locus illius appellatur.

Источник и условия: Православное исповедание Петра Могилы (1643), латинская версия, часть I · общественное достояние · The Orthodox Confession of Peter Mogila, Latin version of Panagiotes, Part I. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.