Pars I. De Fide
Quæst. Cujusmodi in hoc Fidei Articulo continetur doctrina?
Resp. Hic Articulus duo quædam complectitur. Prius, ut credat quisque ac confiteatur (Deut. vi. 4), Deum esse unum, in sanctissima Trinitate adorandum, et in Divinitate originem et radicem Filii Sanctique Spiritus Patrem esse. Posterius, hunc ipsum trinunum Deum cuncta de nihilo condidisse, visibilia pariter atque invisibilia, teste sacro vate (Psa. xxxiii. 9): 'Ipse dixit, et facta sunt. Ipse jussit, et creata sunt.'
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике: Deut.6.4; Ps.34.9