Pars I. De Fide
Quæst. De Purgatorio autem Igne, quid nobis judicandum?
Resp. Nihil usquam de eo in sacris literis traditur, quod temporaria ulla pœna, animorum expurgatrix, a morte exsistat. Imo vero eam præcipue ob caussam in secunda Synodo Constantinopolitana ab Ecclesia Origenis damnata est sententia. Præterea per se satis manifestum est, morte semel obita nullius Sacramenti ecclesiastici participem fieri posse animam. Tum si fieri fortassean posset, ut admissas noxias sua satisfactione ipsamet expiaret: haud dubie etiam partem aliquam sacramenti pœnitentiæ accipere eadem posset. Quod quoniam ab orthodoxa doctrina abborret; jure meritoque ecclesia manium istorum caussa sacrificium incruentum offert, precesque ad Deum ablegat ad impetrandam eorum veniam, quæ olim in vita deliquerant; non vero ut ipsi nonnihil supplicii sustinentes eo dein perpurgentur. Ceterum fabulas quorundam hominum, quas de animis comminiscuntur: quod videlicet, ubi pœnitentia non procurati satis expiatique fato intercipiuntur, discrucientur subulis, aquis, lacubus nostra nunquam admisit probavitque ecclesia.