Pars I. De Fide
Quæst. Quot et quinam sunt fructus Spiritus Sancti?
Resp. Fructus Spiritus Sancti sive signa divinæ gratiæ novem recenset Paulus (Gal. v. 22): 'Fructus vero Spiritus est Caritas, Gaudium, Pax, Lenitas, Benignitas, Bonitas, Fides, Mansuetudo, Continentia.' Verum enim vero ceteræ item virtutes omnes fructus Spiritus Sancti habendæ nobis appellandæque sunt, quoniam ab eo descendunt, eoque adjuvante, recte ab hominibus perficiuntur. Ideoque non addit Paulus: Contra has solas non est Lex; sed, contra hujusmodi, eo quod et aliæ bis similes sunt.
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике: Gal.5.22