Pars I. De Fide
Quæst. Siquidem vero in statu peccati nascuntur homines, an igitur corpus solum de semine Adami est an vero etiam anima?
Resp. Corpus humanum ex semine Adami descendit, anima vero a Deo oritur, teste Scriptura (Zach. xii. 1): 'Dominus, qui expandit cœlum, et fundat terram, et format Spiritum hominis in eo.' Et alibi (Eccles. xii. 7): 'Et redeat pulvis in terram, quemadmodum fuerat, et Spiritus ad Deum revertatur, qui dedit illum.' Super hæc si semine humano procrearetur anima, haud dubie item cum corpore commoreretur solvereturque in pulverem. Atqui contrarium in sacris literis, quo loco cum latrone in cruce colloquitur Christus, adstrui videmus (Luc. xxiii. 43): 'Amen dico tibi, hodie mecum eris in Paradiso.' Quippe corpus latronis in cruce remanebat, at anima, ut Spiritus immortalis, cum Christo Paradisum ingressa est. Quæ si humano satu genita fuisset, utique etiam suo cum corpore in cruce esset exstincta. Poro, quo alio pacto hisce Domini nostri verbis ratio constare possit, quum dixit (Matt. xxii. 31): 'Annon legistis, quod vobis a Deo dictum fuit: ego sum Deus Abraami, et Deus Isaaci, et Deus Iacobi; at Deus non mortuorum Deus est, verum viventium.' Quæ non de corpore verum de anima exaudienda sunt. Quippe dudum jam defunctorum patrum istorum in pulveres dissipata corpora erant; at de anima vera est oratio, quæ ut omni tempore vivit, ita semper in conspectu Dei adstat. Sin autem eodem illo seminio, unde corporis constructa erat fabrica, conflata anima fuisset; eadem haud dubie involuta ruina cum corpore suo interierat. Inseritur autem a Deo anima corpori, membris suis organisque jam performato, animæque recipiendæ accommodato inserta, continuo per totam ejusdem compagem diffunditur, more ignis, qui se in omnes ferri candentis sinus insinuat. Præcipuum tamen domicilium in capite, atque corde habet.
Scripture references printed in the source
Scripture references printed in the source: Zech.12.1; Eccl.12.7; Luke.23.43; Matt.22.31