Pars I. De Fide
Quæst. Quid vero prius credere, tum deinde bona opera efficere debet Christianus?
Resp. Quoniam sine fide nemo Deo placere potest, secundum dictum Pauli (Hebr. xi. 6): 'Fieri non potest, ut sine fide quisquam placeat; nam qui ad Deum accedit, hunc credere oportet, et esse Deum, et remuneratorem iis esse, qui illum sedulo quærunt.' Ut acceptus igitur Deo homo Christianus sit, ut illique grata ejus sint opera; primum fidem in Deum habeat oportet: postmodum ut vitam etiam suam ad fidei regulam componat ac conformet.
Scripture references printed in the source
Scripture references printed in the source: Heb.11.6