Pars I. De Fide
Quæst. Quid iste docet Articulus?
Resp. Tria. Primum est: Spiritum Sanctum Deum esse Patri et Filio consubstantialem, quod ex verbis Apostoli manifestum est (1 Cor. xii. 4): 'Distinctiones donorum sunt, sed idem est Spiritus. Et distinctiones ministeriorum sunt, sed idem est Dominus. Et distinctiones operationum sunt, sed idem est Deus, qui omnia operatur in omnibus.' Et alibi (2 Cor. xiii. 13): 'Gratia Domini nostri Jesu Christi et caritas Dei et communio Spiritus Sancti sit vobiscum omnibus.' Quibus in locis quod alibi primo loco nominatur Spiritus Sanctus rursus alibi Filius, id ea re fit, quod tres Personæ ejusdem substantiæ, honorisque æqualis consortes sint; minime vero, quasi essentia a Spiritu Sancto Filius differat, aut a Filio Spiritus. Id quod dictu nefas est; sed quod ejusdem et essentiæ et gloriæ (personæ divinæ), ut jam diximus, consortes sint, et quod proxime ac pariter in simplicissimo simul, suam a Patre originem Filius Spiritusque habeant, per generationem Filius, at Spiritus per processionem. Idem et in Actibus Apostolicis declarat Petrus Ananiam alloquens cap. v. 3): 'Quare implevit Satanas cor tuum, ut falleres Spiritum Sanctum?' et mox sermonem illum suum absolvens addit: 'Non mentitus es hominibus sed Deo.' Est itaque omnino Spiritus Sanctus Deus.
Scripture references printed in the source
Scripture references printed in the source: 1Cor.12.4; 2Cor.13.13; Acts.5.3