Pars I. De Fide
Quæst. Quidnam in hoc Mysterio observandum?
Resp. Primum necesse infantulo est, per susceptorem suum, qui orthodoxus esse debet, penitus renunciare familiaritati diaboli, illumque cum operibus suis omnibus, cum cultu pompaque omni repudiare. Quod si baptizandus justam ingressus est ætatem, ut ille ipse, suo ore, repudium diabolo renunciet, respondendo ad interrogationes sacerdotis, satanamque et omnia opera illius consputando. Dein ut symbolum fidei aperte profiteatur, sin infans est, ut ipsius nomine idem symbolum sponsor edat et Christo sacramentum dicat. Porro illud etiam in baptismate curandum est, ut aqua pura, nullaque re alia permixta, neque artificialis, nec alius liquor ullus adhibeatur. Tum legitimum baptisma a nemine alio administrari oportet, quam ordinario verbi ministro. Veruntamen urgente aliqua necessitate etiam alius quisque homo, sive mas sive femina hoc peragere sacramentum potest, sumta in manus debita materie, aqua simplici atque naturali, verbisque solemnibus: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, ad trinam immersionem rite adjectis. Ea vero baptismatis hujus, etsi non amplius iterandi, vis et efficacitas est, ut indubium æternæ salutis signaculum ac pignus sit. Qui fructus vero quodve emolumentum hujus mysterii sit, id per se facile quisque videt. Primum enim peccata omnia abolet, in infantibus originale, in adultis tum illud tum voluntarium. Deinde hominem plane renovat, in eumque justitiæ sanctitatisque restituit locum, quo innocens adhuc intactusque peccato olim steterat, quemadmodum testatur Apostolus (1 Cor. vi. 2): 'Sed abluti estis, sed sanctificati, sed justificati in nomine Domini Iesu et in Spiritu Dei nostri.' Super hæc membra corporis Christi baptizati evadimus, Dominumque nostrum induimus, teste Apostolo (Gal. iii. 27): 'Quotquot in Christum baptizati estis, Christum induistis.'
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике: 1Cor.6.2; Gal.3.27