Skip to content

Orthodox Confession of Peter Mogila (1643), Latin version, Part I · Quæstio 18

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: MOG1643.Q18

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

Pars I. De Fide

Quæst. Quando autem nomen Creatoris in hoc Articulo positum est, num igitur rerum omnino omnium conditor Deus est? Resp. Rerum profecto creatarum omnium, tum visibilium, tum invisibilium sine ulla controversia creator Deus est. Atque ante cetera quidem omnia, cælestes omnes Exercitus, ut præcipuos gloriæ majestatisque suæ præcones, sola cogitatione, de nihilo effinxit; mundumque illum intellectualem condidit, qui secundum concessam sibi gratiam Deum pulchre cognoscunt, penitusque ac perpetuo voluntati illius morem gerunt. Tum vero postea aspectabilem atque materiatum hunc orbem item ex nihilo Deus fabricatus est. Ad ultimum denique et hominem fecit, immateriali mentisque compote anima et materiato corpore compositum, ut vel ex uno homine hunc in modum coagmentato constaret, eundem illum Deum, mundi utriusque, immaterialis puta atque materialis, opificem auctoremque esse. Ideoque haud abs re homo pusillus mundus appellatur; quippe qui universi mundi majoris expressam in sese imaginem circumfert (Damasc. ii. 3 et 12).

Source and terms: Orthodox Confession of Peter Mogila (1643), Latin version, Part I · public domain · The Orthodox Confession of Peter Mogila, Latin version of Panagiotes, Part I. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · terms

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.