Pars I. De Fide
Quæst. Quid præterea in hoc Articulo continetur?
Resp. De castissima virgine atque deipara Maria, quam, quoniam digna habita fuit, quæ tantum impleret mysterium, Orthodoxi omnes, ut fas piumque est, jure ac merito collaudare venerarique debent; velut matrem Domini nostri Iesu Christi, vel potius, ut Dei genetricem. Quam etiam ob caussam Ecclesia salutationem illius ex verbis Archangeli et S. Elisabetæ, quibus et paucula quædam sua adjecit, hunc in modum concinnavit: O Deipara Virgo, ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, quoniam Salvatorem animarum nostrarum peperisti.