Pars I. De Fide
Quæst. Quid est Fides?
Resp. 'Fides (secundum beatum Paulum (Heb. xi. 1) est substantia earum rerum quæ sperantur, earumque quæ non videntur demonstratio; per hanc enim testimonium consecuti sunt seniores.' Aut hunc in modum: Fides Orthodoxa, Catholica et Apostolica est corde credere et ore profiteri unum Deum, personis trinum; idque secundum Pauli ipsius doctrinam (Rom. x. 10): 'Corde creditur ad justitiam: ore fit confessio ad salutem.' Ad hæc pro certo atque indubitato tenere debet orthodoxus Christianus (Synod. VI. Can. LXXXII.), omnes fidei Articulos, quos Catholica et Orthodoxa credit Ecclesia, a Domino nostro Jesu Christo per Apostolos Ecclesiæ traditos: atque ab œcumenicis conciliis expositos approbatosque fuisse. Quos et ipse vera fide complecti debet, secundum præceptum Apostoli (2 Thess. ii. 15): 'Vos igitur, fratres, perstate traditionesque tenete, quas sive ex sermone nostro sive epistola didicistis.' Rursus alibi (1 Cor. xi. 2): 'Collaudo ego vos, fratres, quod mea omnia memoria tenetis; quodque traditiones, prout illas vobis tradidi, retinetis.' Ex hisce manifestum est, Articulos Fidei auctoritatem approbationemque suam partim sacræ scripturæ partim traditioni Ecclesiasticæ atque doctrinæ Conciliorum sanctorumque Patrum acceptam referre. Quam rem hunc in modum clarius illustrat S. Dionysius (Hierarch. Eccles. cap. i. p. 108, Morell.): 'Quippe essentia Hierarchiæ hujus nostræ tradita divinitus oracula sunt, quorum ea quam maxime venerabilia ducimus, quæcunque a divinis doctoribus nostris (Apostolis) in sacris ac theologicis codicibus nobis data sunt: itemque illa, in quibus a sanctissimis istis hominibus immateriali quadam initiatione, et cœlesti Hierarchiæ jam quodammodo vicina, de mente in mentem facta, ope quidem corporeæ sermocinationis, sed minus tamen materiatæ, nec ullis literis proditæ, præceptores et duces nostri initiati institutique fuere. Scilicet quod gemina ac duplicia Ecclesiæ dogmata sunt: alia literis mandata, quæ divinis sacræ scripturæ libris comprehensa habentur; alia viva voce ab Apostolis tradita. Atque hæc ipsa sunt, quæ postmodum a Concilis sanctisque Patribus plenius declarata fuerunt; binisque hisce fundamentis fides superstructa exstat. Quam neutiquam arcanis pectorum claustris duntaxat abstrudi oportet: verum etiam confessione oris intrepide atque indubitanter prædicari ac proferri. Quemadmodum et sacer Psaltes loquitur (Psa. cxvi. 10 et 2 Cor. iv. 13): 'Credidi, propterea et locutus sum. Nos quoque credimus, ideoque etiam loquimur.'
Scripture references printed in the source
Scripture references printed in the source: Heb.11.1; Rom.10.10; 2Thess.2.15; 1Cor.11.2; Ps.116.10; 2Cor.4.13