Skip to content

Orthodox Confession of Peter Mogila (1643), Latin version, Part I · Quæstio 8

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: MOG1643.Q8

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

Pars I. De Fide

Quæst. Quam de Deo habere debeo opinionem? Resp. Credere debes Deum in sancta Trinitate unum esse, secundum hæc scripturæ verba (Ephes. iv. 6): 'Unus Deus itemque omnium pater: qui super omnes, per omnes, in nobisque omnibus est.' Qui ut bonus, immo plus quam summe bonus, quamvis in semet ipso longe perfectissimus gloriosissimusque esset, quo tamen et alia Entia, gloriam ipsius celebrando, bonitatem ejusdem participarent, totum hunc mundum ex nihilo effinxit. Ceterum quidnam omnino in natura sua Deus sit, id ipsum res creata nulla satis assequi ac percipere potest: non visibilis modo sed ne invisibilis quidem, sive Angeli ipsimet, quoniam nulla penitus inter creatorem et rem creatam comparatio proportioque intercedit. Sed illud denique nobis ad pietatem satis esse potest (teste Cyrillo Hierosolymitano, Catechesi VI. p. 40, Morell.). Si recte tenemus, Deum nos habere, Deum unum, eumque sempiternum; atque similem semper et eundem sibimet ipsi: præterque illum, Deum exsistere neminem, quemadmodum idem ille Deus per Prophetam (Jes. xliv. 7) fatur: 'Ego (sum Deus) primus, et ego postea; et præter me non est Deus.' In quam sententiam et Moses, cum adhortatione, ita populum Israëliticum alloquitur (Deut. vi. 4): 'Audi Israël, Dominus Deus noster, Dominus unus est.'
Scripture references printed in the source

Scripture references printed in the source: Eph.4.6; Isa.44.7; Deut.6.4

Source and terms: Orthodox Confession of Peter Mogila (1643), Latin version, Part I · public domain · The Orthodox Confession of Peter Mogila, Latin version of Panagiotes, Part I. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · terms

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.