Skip to content

Orthodox Confession of Peter Mogila (1643), Latin version, Part I · Quæstio 80

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: MOG1643.Q80

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

Pars I. De Fide

Quæst. Septimum Spiritus Sancti donum, quodnam est? Resp. Timor Dei. Quem ejusmodi esse oportet, cujusmodi erga parentes liberorum, non qualis erga heros servorum est. De priore illo sic divinus Psalmista (Psa. xxxiv. 10): 'Timete Dominum omnes Sancti ejus; quoniam non est penuria timentibus eum.' De posteriore autem ita Apostolus (1 Ioh. iv. 18): 'Timor non est in caritate, sed perfecta caritas timorem expellit; habet enim cruciatum timor, et qui timet non est perfectus in caritate.' Hoc modo, ut Deum ex amore timeamus, præcipit Scriptura (Psa. xxii. 24): 'Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Iacobi glorificate eum. Timeat eum omne semen Israëlis.' Qui hujusmodi timore Deum timet, ille præcepta ipsius observat, ut dictum est (Ioh. xiv. 23): 'Si quis diligit me, is sermonem meum servabit.'
Scripture references printed in the source

Scripture references printed in the source: Ps.35.10; 1John.4.18; Ps.22.24; John.14.23

Source and terms: Orthodox Confession of Peter Mogila (1643), Latin version, Part I · public domain · The Orthodox Confession of Peter Mogila, Latin version of Panagiotes, Part I. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · terms

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.