Перейти к содержанию

Православное исповедание Петра Могилы (1643), латинская версия, часть I · Quæstio 70

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: MOG1643.Q70

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Pars I. De Fide

Quæst. Quid iste docet Articulus? Resp. Tria. Primum est: Spiritum Sanctum Deum esse Patri et Filio consubstantialem, quod ex verbis Apostoli manifestum est (1 Cor. xii. 4): 'Distinctiones donorum sunt, sed idem est Spiritus. Et distinctiones ministeriorum sunt, sed idem est Dominus. Et distinctiones operationum sunt, sed idem est Deus, qui omnia operatur in omnibus.' Et alibi (2 Cor. xiii. 13): 'Gratia Domini nostri Jesu Christi et caritas Dei et communio Spiritus Sancti sit vobiscum omnibus.' Quibus in locis quod alibi primo loco nominatur Spiritus Sanctus rursus alibi Filius, id ea re fit, quod tres Personæ ejusdem substantiæ, honorisque æqualis consortes sint; minime vero, quasi essentia a Spiritu Sancto Filius differat, aut a Filio Spiritus. Id quod dictu nefas est; sed quod ejusdem et essentiæ et gloriæ (personæ divinæ), ut jam diximus, consortes sint, et quod proxime ac pariter in simplicissimo simul, suam a Patre originem Filius Spiritusque habeant, per generationem Filius, at Spiritus per processionem. Idem et in Actibus Apostolicis declarat Petrus Ananiam alloquens cap. v. 3): 'Quare implevit Satanas cor tuum, ut falleres Spiritum Sanctum?' et mox sermonem illum suum absolvens addit: 'Non mentitus es hominibus sed Deo.' Est itaque omnino Spiritus Sanctus Deus.
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике

Ссылки на Писание, напечатанные в источнике: 1Cor.12.4; 2Cor.13.13; Acts.5.3

Источник и условия: Православное исповедание Петра Могилы (1643), латинская версия, часть I · общественное достояние · The Orthodox Confession of Peter Mogila, Latin version of Panagiotes, Part I. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.