Skip to content

Orthodox Confession of Peter Mogila (1643), Latin version, Part I · Quæstio 67

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: MOG1643.Q67

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

Pars I. De Fide

Quæst. Quinam locus peculiariter animabus eorum destinatus est, qui in gratia Dei vita concedunt? Resp. Animæ hominum, quæ hoc mundo egredientes in gratia apud Deum sunt criminumque suorum pœnitentiam egerunt, locum suum in manibus Dei habent. Sic enim sacra loquitur Scriptura (Sap. iii. 1): 'Animæ justorum in manu Dei sunt, nec attinget eas cruciatus.' Nuncupatur earum locus etiam Paradisus, quomodo Dominus noster Christus latroni in cruce dixit (Luc. xxiii. 43): 'Amen dico tibi, hodie mecum eris in Paradiso.' Vocatur et sinus Abraami, uti scriptum est (Luc. xvi. 22): 'Contigit autem, mori pauperem, et deferri ab Angelis in sinum Abraami.' Dicitur etiam regnum cœlorum, secundum dictum Domini (Matt. viii. 11): 'Dico vobis, multi ab oriente et occidente venient, et accumbent cum Abraamo, Isaaco et Jacobo in regno cœlorum.' Nihil igitur erraverit, quisquis locum illum aliquo istorum nominum, quæ recensuimus, nominaverit; modo ut recte intelligat, esse animas in gratia Dei et in regno cœlesti et ut hymni ecclesiastici canunt in cœlo.
Scripture references printed in the source

Scripture references printed in the source: Wis.3.1; Luke.23.43; Luke.16.22; Matt.8.11

Source and terms: Orthodox Confession of Peter Mogila (1643), Latin version, Part I · public domain · The Orthodox Confession of Peter Mogila, Latin version of Panagiotes, Part I. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · terms

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.