Skip to content

Orthodox Confession of Peter Mogila (1643), Latin version, Part I · Quæstio 35

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: MOG1643.Q35

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

Pars I. De Fide

Quæst. Quamobrem filius Dei vocatur Unigenitus? Resp. Filium Dei unigenam esse, id manifesto comprobat Scriptura (Ioh. i. 14): 'Vidimus gloriam ipsius, ut gloriam unigeniti a Patre.' Et paulo post (v. 18): 'Filius unigenitus, qui est in sinu Patris.' Unigena autem ea re dicitur, quod unus duntaxat natura Dei filius est; reliqui vero, quotquot Dei filii nuncupantur, per gratiam atque adoptionem, non per naturam id nominis habent; uti fideles omnes et electi Dei. Quæ filialis adoptionis gratia per Christum conceditur, teste Scriptura (Ioh. i. 12): 'Quotquot receperunt illum, illis potestatem fecit, ut filii Dei fierent.'
Scripture references printed in the source

Scripture references printed in the source: John.1.14; John.5.18; John.1.12

Source and terms: Orthodox Confession of Peter Mogila (1643), Latin version, Part I · public domain · The Orthodox Confession of Peter Mogila, Latin version of Panagiotes, Part I. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · terms

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.