Перейти к содержанию

Православное исповедание Петра Могилы (1643), латинская версия, часть I · Quæstio 26

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: MOG1643.Q26

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Pars I. De Fide

Quæst. Si norat igitur omnia Deus antequam conderet, an bona ac mala omnia item prædestinavit, ne aliter fiant, quam fiunt. Resp. Res quidem universas ante creationem præscivit Deus, sed bonas duntaxat prædestinavit (uti loquitur S. Damascenus, lib. II. cap. 30): nam illud divinæ bonitati repugnat, ut malas præfiniat. Malum autem non aliud existimandum est, quam peccatum. Nam præter peccatum, quæ divinæ legis voluntatisque transgressio est, si proprie loquimur, nihil in orbe mali reperitur (Idem in: de duabus Christi voluntatibus). At cetera, quibus ob noxias nostras Deus in nos animadvertit, ut pestilentia, bella, morbi, aliaque ejusmodi; respectu nostri mala dicuntur (Basil. Homil. IX. Deum non esse malorum caussam), quoniam ærumnas nobis atque dolores afferunt, quos fugimus ac aversamur. Ceterum Deo nequaquam mala sunt; siquidem vim quandam boni habent. Iis enim nos castigans ad bonum excitat. Ideoque quum dicit Scriptura (Amos iii. 6): 'Numquid ullum in civitate malum est, Dominus non fecit? tum justam Dei castigationem malum vocat.' Porro illa duntaxat prædeterminat Deus, secundum sapientiam justitiamque suam, quæ utrum fiant, nec ne, id in nostra potestate situm non est. Verum bona illa, quæ ut fiant, in nostra manu est, præcognoscit; ita vero, ut simul et ipse, ex propensa voluntate sua, cum nostra voluntate concurrat. Quod naturæ liberi Arbitrii nihil quidquam officit.
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике

Ссылки на Писание, напечатанные в источнике: Amos.3.6

Источник и условия: Православное исповедание Петра Могилы (1643), латинская версия, часть I · общественное достояние · The Orthodox Confession of Peter Mogila, Latin version of Panagiotes, Part I. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.