Перейти к содержанию

Православное исповедание Петра Могилы (1643), латинская версия, часть I · Quæstio 22

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: MOG1643.Q22

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

Pars I. De Fide

Quæst. De reliquis autem rebus creatis quid statuendum nobis est? Resp. Hoc nimirum, quod Deus verbo jussuque suo cuncta e nihilo fecerit; quodque post reliqua omnia hominem creaverit, illumque herum ac dominum rerum, quæ sub cœlo sunt, omnium constituent, dicens (Gen. i. 26): 'Faciamus hominem ad imaginem nostram et secundum similitudinem; et dominentur piscibus maris, et volucribus cœli, et jumentis, et orbi terrarum universo.' Idem et sacer Psaltes adstruit (Psa. viii. 6): 'Præfecisti eum operibus manuum tuarum; subjecisti omnia sub pedes illius: oves et boves universas, insuper et pecora campi, volucres cœli, et pisces maris, qui semitas marinas perambulant.' Et paullo antea (v. 5): 'Paullo minorem Angelis fecisti eum, gloria et honore coronasti eum.' Quoniam vero mandatum Dei in Paradiso, quum adhuc in statu innocentiæ homo esset, neglexit de vetitoque fructu carpsit gustavitque; ea re honoribus fortunisque omnibus, queis tempore integritatis suæ ornatus fuerat, subito exutus, beatoque pulsus horto, talis omnino evasit, qualem illum Propheta depingit (Psa. xlix. 20): 'Homo quum in honore esset, non intellexit.' Comparatus est brutis jumentis, iisque similis factus est. Ideoque hanc sententiam audivit (Gen. iii. 10): 'Terra es, et in terram reverteris.'
Ссылки на Писание, напечатанные в источнике

Ссылки на Писание, напечатанные в источнике: Gen.1.26; Ps.8.6; Ps.5.5; Ps.50.20; Gen.3.10

Источник и условия: Православное исповедание Петра Могилы (1643), латинская версия, часть I · общественное достояние · The Orthodox Confession of Peter Mogila, Latin version of Panagiotes, Part I. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.