Skip to content

Orthodox Confession of Peter Mogila (1643), Latin version, Part I · Quæstio 13

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: MOG1643.Q13

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

Pars I. De Fide

Quæst. Quænam Essentiales Dei Proprietates sunt? Resp. Essentiales Dei Proprietates illæ sunt, quæ in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum æqualiter conveniunt. Nimirum esse Deum, esse æternum, carere omni et principio et fine, bonum esse, omnipotentem, creatorem, futuri providum, perspectare res cunctas, cunctis præsentem adesse, cunctas implere, infinitum esse et incircumscriptum, omniumque tum occultorum tum manifestorum gnarum. Atque ut paucis rem verbis complectar, præter personales, quas diximus, proprietates: ingenitum esse, sive Patrem, ceterarumque personarum causam: genitum esse, sive Filium, verbumque carne vestitum: atque procedere, sive Spiritum Sanctum esse; quidquid sane de Deo dicitur, id omne proprium naturæ divinæ attributum est: et æqualiter, nulloque prorsus discrimine, tribus commune personis.

Source and terms: Orthodox Confession of Peter Mogila (1643), Latin version, Part I · public domain · The Orthodox Confession of Peter Mogila, Latin version of Panagiotes, Part I. In: Philip Schaff, The Creeds of Christendom, vol. 2 (Harper 1877; 4th ed. rev. D. S. Schaff 1919). Digital text: Christian Classics Ethereal Library ThML edition (ccel.org/ccel/schaff/creeds2, Rights: Public Domain). · terms

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.