CAG IV.1
De communibus proprii et accidentis. Commune autem proprii et inseparabilis accidentis est, quod praeter ea nunquam constant illa, in quibus considerantur; quemadmodum enim praeter risibile non subsistit homo, ita nec praeter nigredinem subsistit Aethiops, et quemadmodum semper et omni adest proprium, sic et inseparabile accidens. De propnis proprii et accidentis. Differt autem quoniam proprium uni soli speciei adest, quemadmodum risibile. homini; inseparabile vero accidens, ut nigrum, non solum Aethiopi sed etiam corvo adest et carboni et ebeno et quibusdam dam aliis. quare proprium conversim praedicatur de eo cuius est proprium et aequaliter, inseparabile vero accidens conversim non praedicatur. et propriorum quidem aequalis est participatio, accidentium dentium vero haec quidem magis, illa vero minus. Sunt quidem etiam aliae communitates vel proprietates eorum quae dicta sunt, sed sufficiunt etiam haec ad discretionem eorum conimunitatisque traditionem.