CAG IV.1
his quae sub ipso sunt speciebus praedicantur, quaecuuque de differentia praedicautur ut differentiae, et de ea quae ex ipsa est specie pracdicalnintur. nam cum geniis sit animal, non solum de eo praedicantur ut genera substantia et animatum, sed etiam de his quae sunt sub animali speciebus omnibus praedicantur haec usque ad individua. cumque sit differentia rationale, praedicatur de ea ut differentia id quod est ratione uti: non solum autem de eo quod est rationale, sed etiam de his quae sunt sub rationali speciebus praedicabitur id quod est ratione uti. comnune autem est et perempto genere vel differentia simul perimi quae sub ipsis sunt; quemadmodum enim si non sit animal, non est equus neque homo, ita si non sit rationale, nullum enit animal quod utatur ratione. De proiyriis generis et diferentiae. Proprium autem generis est de pluribus praedicari, quam differentia et species et proprium et accideus; animal enim de homine et equo et ave et serpente, quadrupes vero de solis quattuor pedes habentibus, homo vero de solis individuis et hinnibile de equo et de his qui sunt particulares et accidens similiter de paucioribus. oportet autem differentias accipere quibus dividitur genus. non eas quae complent substantiam generis. amplius genus continet diflerentiam po-