Skip to content

Porphyry, Isagoge (Latin translation by Boethius, ed. A. Busse) · p. 34

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: Porph.Isag.p34

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

CAG IV.1

et faciente aliquid vel quiescente et semper in aliquo modo habendi altentatibus. proprie autem differre alterum ab altero dicitur, quaudo inseparabili accidenti abraltero differt. inseparabile vero accidens est ut nasi curvitas, caecitas oculorum, cicatrix cum ex. vulnere occalluerit. magis proprie differre alterum ab altero dicitur, quando specifica differentia distiterit, quemadmodum homo ab equo specitica differentia differt rationali qualitate. universaliter ergo omnis differentia alteratum facit cuilibet adveniens; sed ea quae est communiter et proprie alteratum facit, illa autem quae est magis proprie aliud. differentiarum enim aliae quidem alteratum faciunt, aliae vero aliud. illae quidem quae faciunt aliud specificae vocantur, illae vero quae alteratum simpliciter differentiae. aniraali enim tlifferentia adveniens rationalis aliud fecit, et speciem animalis fecit, illa vero quae est movendi alteratum solum a quiescente fecit; quare haec quidem aliud, illa vero alteratum solum fecit. secundum igitur aliud facientes divisiones fiunt a generibus in species et diffinitiones adsignantur, quae sunt ex genere et huiusmodi differentiis; secundum autem eas, quae solum alteratum faciunt, alteratio sola consistit et aliquo modo se habendi permutationes. A superioribus ergo rursus inchoanti dicendum est, differentiarum alias quidem esse separabiles, alias vero inseparabiles. moveri enim

Source and terms: Porphyry, Isagoge (Latin translation by Boethius, ed. A. Busse) · CC BY-SA 4.0 · Porphyry, ed. Adolf Busse, Porphyrii Isagoge et in Aristotelis Categorias commentarium, Commentaria in Aristotelem Graeca IV.1 (Berlin: Reimer, 1887); Latin translation by Boethius. TEI encoding: First1KGreek, Open Greek and Latin / University of Leipzig and Tufts (OpenGreekAndLatin/First1KGreek), commit 03776b3, file data/tlg2034/tlg006/tlg2034.tlg006.opp-lat1.xml; licensed CC BY-SA 4.0. · terms

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.