CAG IV.1
Huiusmodi quidem communiones et proprietates difterentiae et ceterorum sunt. species vero quo quidem differat a genere et differentia, dictum est in eo quod dicebamus, quo genus differret a ceteris et quo differentia differret a ceteris. De communibus speciei et proprii. Speciei autem et proprii commune est de se invicem praedicari: nam si homo, risibile est, et si risibile, homo est; risibile vero quoniam et secundum id quod natum est sumi oportet, saepe iam dictum est; aequaliter enim sunt species his quae eorum participant et propria quorum sunt propria. De propriis speciei et proprii. Differt autem species a proprio, quoniam species quidem potest et aliis genus csse, proprium vero et aliarum specierum esse inpossibile est. et species quidem ante subsistit quam proprium, proprium vero postea fit in specie; oportet enim hominem esse. ut sit risibile. amplius species quidem semper actu adest subiecto, proprium vero aliquando potestate; homo enim semper actu est Socrates, non vero semper ridet, quamvis sit natus semper risibilis. amplius quorum termini differentes, et ipsa sunt differentia; est autem speciei semper et sub genere esse et de pluribus et differentibus numero in