Skip to content

Porphyry, Isagoge (Latin translation by Boethius, ed. A. Busse) · p. 37

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: Porph.Isag.p37

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

CAG IV.1

bunt species differentias? neque enim omnes oppositas habet, nam in eodem simul habebunt opposita, sed, quemadmodum probant, potestate quidem omnes habet sub se differentias, actu vero nullam. ac sic neque ex his quae non sunt aliquid fit neque opposita circa idem sunt. Diffiniunt autem eam et hoc modo: differentia est, quod de pluribus et differentibus specie in eo quod. quale sit praedicatur; rationale enim et mortale de homine praedicatum in eo quod quale quiddam est homo dicitur, sed non in eo quod quid est; quid est enim homo interrogatis nobis conveniens est dicere animal, quale autem animal inquisiti, quoniam rationale et mortale est, convenienter adsignabimus. rebus enim ex materia et forma constantibus vel ad similitudinem materiae et formae constitutionem habentibus, quemadmodum statua ex materia est aeris, ex forma autem figura: sic et homo communis et specialis ex materia quidem similiter consistit genere, ex forma autem differentia; totum autem hoc animal rationale mortale homo est, quemadmodum illic statua. Describunt autem huiusmodi difterentias et hoc modo: differentia est, quod aptum natum est dividere quae sub eodem sunt genere; rationale enim et inrationale hominem et equum, quae sub eodem

Source and terms: Porphyry, Isagoge (Latin translation by Boethius, ed. A. Busse) · CC BY-SA 4.0 · Porphyry, ed. Adolf Busse, Porphyrii Isagoge et in Aristotelis Categorias commentarium, Commentaria in Aristotelem Graeca IV.1 (Berlin: Reimer, 1887); Latin translation by Boethius. TEI encoding: First1KGreek, Open Greek and Latin / University of Leipzig and Tufts (OpenGreekAndLatin/First1KGreek), commit 03776b3, file data/tlg2034/tlg006/tlg2034.tlg006.opp-lat1.xml; licensed CC BY-SA 4.0. · terms

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.