CAG IV.1
rentibus numero in eo quod quid sit pracdicatur. ea vero quae in medio sunt extremorum, subalterna vocantur genera et species, et unumquodquc ipsorum species esse et genus ponunt, ad aliud quidem et ad aliud sumpta. ea vero quae sunt ante specialissima usque ad generalissimum ascendentia et genera dicuntur et species et subalterna geuera. ut Agamemnon Atrides et Pelopides et Tantalides et ultimum Jovis. sed in familiis quidem plerumque ad unum reducuntur principium, verbi gratia ad Jovem, in generibus autem et speciebus non se sic habet, neque enim est commune unum genus omnium ens neque omnia eiusdem generis sunt secundum unum supremum genus, quemadmodum dicit Aristoteles. sed sint posita, quemadmodum in praedicamentis, prima decem genera, quasi prima decem principia: vel si omnia quis eulia vocet, aequivoce, inquit, nuncupabit, non univoce. si enim unum esset commune genus omnium ens, univoce entia dicerentur, cum vero deccm sint prima, communio secundum nomen est solum, non etiam secundum rationem, quae secundum nomen est. decem quidem generalissima sunt, specialissima vero in numero quidem quodam sunt, non tamen infinito, individua autem, quae sunt post specialissima, sunt infinita. quapropter usque ad specialissima a generalissimis descendentem jubet Plato quiescere, descendere autem per media dividentem specificis differentiis; infinita, inquit, relinquenda sunt, neque enim eorum posse fieri dis-