CAG IV.1
num, sed solum species; et omne quod aute individua proximum est, spccies eritsolum, non etiam genus. quemadmodum igitur sulistantia cum suprema sit eo quod nihil sit supra eam. genus est generalissimum, sic et homo cum sit species, post quam non sit alia inferior species neque aliquid eorum quae possunt dividi, sed solum individuorum (individuum enim est Socrates et Plato), species erit sola et ultima species et, ut dictum est, specialissima. quae vero sunt in medio, corum quidem, quae supra ipsa sunt, erunt species, eorum vero, quae post ipsa sunt, genera. quare haec quidem duas habent habitudines, eam quae est ad superiora, secundum quam species ipsorum esse dicuntur, et eam quae est ad posteriora, secundum quam genera ipsorum esse discuntur. extrema vero unam habent habitudinem, nam et generalissimum ad ea quidem quae posteriora sunt habet habitudinem, cum genus sit omnium id quod est supremum, eam vero quae est ad superiora non habet, cum sit supremum et primum principium; et specialissimum autem unam habet habitudinem, eam quae est ad superiora, quorum est species, eam vero quae est ad posteriora non habet, sed etiam individuorum species dicitur, scd species quidem individuorum velut ea continens, species autem superiorum, velut qiuie ab eis contineatur. Determinant ergo generalissimum ita, quod cum genus sit non est species, et rursus, supra quod non erit aliud supervenieus genus; specialissimum vero, quod cum sit species non est genus et quod cum sit species nunquam dividitur inspecies et quod de pluribus et differ-