Skip to content

Porphyry, Isagoge (Latin translation by Boethius, ed. A. Busse) · p. 35

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: Porph.Isag.p35

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

CAG IV.1

et quiescere et sanum esse et aegrum et quaecunque his proxima sunt separabilia sunt, at vero aquilum esse vel simum vel ratiouale vel inrationale inseparabilia sunt inseparabilium autem aliae quidem sunt per se, aliae vero per accidens, nam rationale per se inest homini et mortale et disciplinae esse perceptibile, at vero aquilum esse vel simum secundum accidens et non per se. illae igitur quae per se sunt, in substantiae rationg accipiunter et faciunt aliud, illae vero quae secundum accidens, nec in substantiae ratione dicuntur nec faciunt aliud, sed alteratum. et illae quidem quae per se sunt non suscipiunt magis et minus, illae vero quae per accidens, vel si inseparabiles sunt, intentionem recipiunt et remissionem; nam neque genus magis aut minus praedicatur de eo cuius fuerit genus, neque generis differentiae, secundum quas dividitur; ipsae enim sunt, quae uniuscuiusque rationem complent, esse autem unicuique unum et idem neque intentionem neque remissionem suscipiens est, aquilum autem esse vel simum vel coloratum aliquo modo et inteuditur et remittitur. Cum igitur tres species differentiae considerentur et cum hae quidem sint separabiles illae vero inseparabiles et rursus inseparabilium cum hae quidem sint per se illae vero per accidens, rursus earum quae sunt per se differentiarum aliae quidem sunt secundum quas dividimus genera in species, aliae vero secundum quas haec quae divisa sunt specificantur. ut cum per se differentiae omnes

Source and terms: Porphyry, Isagoge (Latin translation by Boethius, ed. A. Busse) · CC BY-SA 4.0 · Porphyry, ed. Adolf Busse, Porphyrii Isagoge et in Aristotelis Categorias commentarium, Commentaria in Aristotelem Graeca IV.1 (Berlin: Reimer, 1887); Latin translation by Boethius. TEI encoding: First1KGreek, Open Greek and Latin / University of Leipzig and Tufts (OpenGreekAndLatin/First1KGreek), commit 03776b3, file data/tlg2034/tlg006/tlg2034.tlg006.opp-lat1.xml; licensed CC BY-SA 4.0. · terms

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.