CAG IV.1
huiusmodi sint, animati et inanimati, sensibilis et insensibilis, rationalis et inrationalis, mortalis et immortalis, ea quidem quae est animati et sensiblis differentia constitutiva est substautiae auimalis, est euim animal substautia animata et seusibilis, ea vero quae est mortalis et immortalis differentia et rationalis et inrationalis divisivae sunt animalis differentiae; per eas enim genera in species dividimus. sed hae quidem quae divisivae sunt differeutiae generum, completivae fiunt et constitutivae specierum; dividitur enim animal rationali et inrationali differentia, et rursus mortali et immortali differentia. sed ea quae est rationalis differentia et mortalis coustitutivae fiunt hominis, rationalis vero et immortalis dei, illae vero quae sunt inrationalis et mortalis inratiouabilium animalium. sic etiam et suprema substantia cum divisiva sit auimati et inanimati differentia et sensibilis et inseusibilis, animata et sensibilis congregatae ad substautiam animal perfecerunt. quoniam ergo eaedem aliquo modo quidem acceptae fiunt coustitutivae, aliquo modo autem divisivae, specificae omnes vocantur. et his maxime opus est ad divisiones. generum et diffinitiones, sed non his quae secundum accidens inseparabiles sunt, nec magis his quae sunt separabiles. Quas etiam determinantes dicunt: differentia est qua abundat species a genere. homo enim ab auimali phis habet rationale et mortale, animal enim neque ipsum nihil horum est, nam unde habe-