CAG IV.1
species vero continentur et non coutinent genera, in pluribus enim genus quam species est. genera enim praeiacere oportet et formata speciflcis differentiis perficere species, unde et priora sunt naturaliter genera; et simul interimentia, sed quae non simul interimautur, et species quidem cum sit, est et genus, genus vero cum sit, non omnino erit species. et genera quidem univoce de speciebus praedicantur, species vero de generibus minime. amplius quidem genera abundant earum quae sub ipsis sunt specierum contiuenfia, species vero a generibus abuudaut propriis differentiis. amplius neque species fiet unquam generalissimum, neque genus specialissimum. De communibus generis et proprii. Generis autem et proprii commune quidem est sequi species; nam si homo est, animal est, et si homo est, risibile est. et aequaliter praedicari genus de speciebus et proprium de his quae illo participant; aequaliter enim et homo et bos animal et Cato et Cicero risibile. commune autem et univoce praedicari genus de propriis speciebus et proprium quorum est proprium. De propriis generis et proprii. Differt autem, quoniam genus quidem prius est, posterius vero proprium; oportet enim esse animal, dehinc dividi differentiis et pro-