CAG IV.1
De propriis differentiae et proprii. Proprium autem differentiae est, quoniam haec quidem de pluribus speciebus dicitur saepe. ut rationale de homine et de deo, proprium vero de una sola specie, cuius est proprium. et ditferentia quidem illis est consequens, quorum est differentia, sed non convertitur; propria vero conversim praedicantur quorum sunt propria, idcirco quoniam couvertuntur. De comimmibus differentiae et accidentis. Differentiae autem et accidenti commune quidem est de pluribus dici; commune vero est ad ea quae sunt inseparabilia accidentia semper et omnibus adesse; bipes enim semper adest omnibus corvis et nignim similiter. De propriis differentiae et accidentis. Differunt autem quoniam differentia quidem continet et non continetur, continet enim rationabilitas hominem, accidentia vero quodam quidem modo continent eo quod in pluribus sunt, quodam vero modo continentur eo quod non unius accidentis susceptibilia sunt subiecta, sed plurimorum. et differentia quidem intentibilis est et inremissibilis, accidentia vero magis et minus recipiunt. et inpermixtae quidem sunt contrariae differentiae, mixta vero contraria accidentia.