CAG IV.1
quod de pluribus et differentibus specie in eo quod quid sit praedicatur ut animal. corum enim, quae praedicantur, alia quidem de uno dicuntur solo. sicut individua ut Socrates et hic et hoc, alia vero de pluribus, quemadmodum genera et species et differentiae et propria et accdentia communiter sed non proprie alicui. est autem genus quidem ut animal, species vero ut homo, differentia autem ut rationale, proprium ut risibile. accidens ut album, nigrum, sedere. ab his ergo, quae de uno solo praedicantur. differunt genera co quod de pluribus adsignata praedicantur, ab his autem quae de pluribus, a speciebus quidem quoniam species etsi de pluribus preedicantur, sed non de differentibus specie sed numero; homo enim cum sit species, de Socrate et Platone praedicatur, qui non specie differunt a se invicem sed mumero, animal vero cum genus sit, de homine et bove et equo praedicatur, qui differunt a se invicem et specie quoque. non numero solo. a proprio vero differt genus, quoniam proprium quidem de una sola specie, cuius est proprium. praedicatur et de his quae sub una specie sunt individuis, quemadmodum risibile de homine solo et de particularibus hominibus, genus autem non de una specie praedicatur sed de pluribus et differentibus specie. a differentia vero et ab his quae communiter sunt accidentibus differt genus, quoniam etsi de pluribus et specie differentibus praedicantur differentiae et communiter accidentia, sed non in eo quod quid