CAG IV.1
testate: animalis enim hoc quidem rationale est illud vero inrationale. amplius genera quidem priora sunt his quae sunt sub se positae differentiis, propter quod simul quidem eas auferunt, non autem simul auferuutur; sublato enim animali aufertur rationale et inrationale. diiferentiae vero non auferunt genus, nam si omnes interimantur, tur, tamen substantia auimata sensibilis subintellegi potest, quod est animal. amplius genus quidem in eo quod quid est, differentia vero in eo quod quale quiddam est, quemadmodum est dictum, praedicatur. tur. amplius genus quidem unum est secuudum unamquamque speciem, ut est hominis id quod est animal, differentiae vero plurimae sunt, ut rationale, mortale, mentis et disciplinae perceptibile, quibus ab aliis differt. et genus quidem consimile est materiae, formae vero differentia. cum autem sint et alia communia et propria generis et differentiae, nunc ista sufficiant. De communibus generis et speciei. Genus autem et species commune quldem habeut de pluribus, quemadmodum dictum est, praedicari, sumatur autem species ut species et non etiam ut genus, si fuerit idem species et genus. commune autem his est et priora esse eorum de quibus praedicantur, et totum quiddam esse utrumque. De propriis generis et speciei. Differt autem eo quod genus quidem continet species sub se,