Skip to content

Porphyry, Isagoge (Latin translation by Boethius, ed. A. Busse) · p. 50

Text display

Font size: 19px

Go to a reference
Same place in another edition

Anchor: Porph.Isag.p50

Side by side

Tap a number or a passage to select it.

CAG IV.1

eo quod quid est praedicari et cetera huiusmodi. proprii vero quod est soli et semper et omni adesse. De communibus speciei et accidentis. Speciei vero et accidentis commune quidem est de pluribus pracdicari; rarae vero aliae sunt communitates, propterea quoniam quam plurimum a se distant accidens et id cui accidit. De propriis speciei et accidentis. Propria vero utriusque sunt, speciei quidem in eo quod quid est praedicari de his quorum est, accidentis autem in eo quod quale quiddam est vel aliquo modo se habens. et unamquamque substantiam una quidem specie participare. pluribus autem accidentibus et separabilibus et inseparabilibus. et species quidem sane anto subintellegi quam acciddentia, vel si sint inseparabilia (oportet enim esse subiectum, ut illi aliquid accidat), accidentia vero posterioris generis sunt et adventiciae naturae. et speciei quidem participatio aequaliter est, accidentis vero. vel si inseparabile sit, non aequalitor: Aethiops enim alio Aethiope habebit colorem vcl intentum amplius vel remissum secundum nigredinem. Restat igitur de proprio ot accidenti dicere: quo enim proprium a specie et differentia et genere differt, dictum est.

Source and terms: Porphyry, Isagoge (Latin translation by Boethius, ed. A. Busse) · CC BY-SA 4.0 · Porphyry, ed. Adolf Busse, Porphyrii Isagoge et in Aristotelis Categorias commentarium, Commentaria in Aristotelem Graeca IV.1 (Berlin: Reimer, 1887); Latin translation by Boethius. TEI encoding: First1KGreek, Open Greek and Latin / University of Leipzig and Tufts (OpenGreekAndLatin/First1KGreek), commit 03776b3, file data/tlg2034/tlg006/tlg2034.tlg006.opp-lat1.xml; licensed CC BY-SA 4.0. · terms

Bookmarks, notes and the reading position are stored only in this browser.