Перейти к содержанию

Порфирий. Исагога (лат. пер. Боэция, изд. А. Буссе) · p. 40

Вид текста

Размер шрифта: 19px

Перейти к месту
То же место в другом издании

Опорное место: Porph.Isag.p40

Сравнить рядом

Нажмите на номер или текст фрагмента, чтобы выбрать его.

CAG IV.1

De communibus generis, speciei, differentiae, proprii et accidentis. Commune quidem omuibus est de pluribus praedicavi, sed genus quidem de speciebus et de individius, et differentia similiter, species autem de his quae sub ipsa sunt individiis, at vero proprium et de specie cuius est proprium et de his quae sub specie sunt individuis, accideus autem et de speciebus et de individuis. namque animal de equis et de bubus et canibus praedicatur, quae sunt species, et de hoc equo et de hoc bove, quae sunt individua, inrationale vero et de equis et de bubus praedicatur et de his qui sunt particulares, species autem, ut homo, solum de his qui sunt particulares homines praedicatur, proprium autem, quod est risibile, de homine et de his qui sunt particulares, nigrum autem de specie corvorum et de his qui sunt particulares, quod est accidens inseparabile, et moveri de homioe et de equo, quod est accideus separabile, sed principaliter quidem de individuis, secundum posterionem vero rationem de his quae contincnt individua. De communibus generis et differentiae. Commune autem generi et differentiae continentia specierum. continet enim et differentia species, etsi non omnes quot geuera. rationale enim etiamsi non continet ea quae sunt inrationabilia, ut genus, quemadmodum animal, sed continet hominem et deum, quae sunt species. et quaecunque praedicantur de genere ut genus, et de

Источник и условия: Порфирий. Исагога (лат. пер. Боэция, изд. А. Буссе) · CC BY-SA 4.0 · Porphyry, ed. Adolf Busse, Porphyrii Isagoge et in Aristotelis Categorias commentarium, Commentaria in Aristotelem Graeca IV.1 (Berlin: Reimer, 1887); Latin translation by Boethius. TEI encoding: First1KGreek, Open Greek and Latin / University of Leipzig and Tufts (OpenGreekAndLatin/First1KGreek), commit 03776b3, file data/tlg2034/tlg006/tlg2034.tlg006.opp-lat1.xml; licensed CC BY-SA 4.0. · условия

Закладки, заметки и место чтения хранятся только в этом браузере.