CAG IV.1
cialissimum est, de omnibus specialissimis et de individuis, solum autem species de omuibus individuis, individuum autem de uno solo particulari. individuum autem dicitur Socrates et hoc album et hic veniens, ut Sophronisci filius, si solus ei Socrates sit filius. individua ergo dicuntur huiusmodi, quoniam ex proprietatibus consistit unumquodque eorum, quarum collectio numquam in alio eadem erit. Socratis enim proprietates nunquam in alio quolibet erunt particularium, hae vero quae sunt hominis, dico autem eius qui est communis, proprietates erunt eaedem in pluribus, magis autem in omnibus particularibus hominibus in eo quod homines sunt. continetur igitur individuum quidem sub specie, species autem sub genere; totum enim quiddam est genus, individuum auteni pars, species vero et toturn et pars, sed pars quidem alterius, totum autem non alterius sed aliis; partibus enim totum est. De genere quidem et specie, et quid generalissimum et quid specialissimum et quae geuera eadem et species sunt, quae etiam individua et quot modis genus et species dicitur, sufficienter dictum est. De differentia. Differentia vero communiter et proprie et magis proprie dicitur. communiter quidem differre alterum ab altero dicitur, quod alteritate quadam differt quocunque modo vel a se ipso vel ab alio. dittert enim Socrates a Platone alteritate et ipse a se vel puero vel iam viro