CAG IV.1
sunt genere, quod est animal, dividunt. adsignant autem etiam hoc modo: differentia est, qua differunt a se singula, nam secundum genus non differunt. sumus enim mortalia animalia et nos et inrationabilia, sed additum rationabile separavit nos ab illis, et rationabiles sumus et nos et dei, sed mortale appositum disiunxit nos ab illis. interius autem perscrutantes difterentiam dicunt non quodlibet eorum quae sub eodem sunt genere dividentium esse dittereutiam, sed quod ad esse conducit et quod eius quod est esse rei pars est; neque enim quod aptum natum est navigare erit hominis difterentia, etsi proprium sit hominis. dicimus enim animalium haec quidem apta nata sunt ad navigandum, illa vero minime, dividentes ab aliis; sed aptum natum esse ad navigandum non erat completivum substantiae neque eius pars, sed aptitudo quaedam eius est idcirco quoniam non est talis, quales sunt quae specificae dicuntur differentiae. erunt igitur specificae differentiae, quaecunque alteram faciunt speciem et quaecunque in eo quod quale est accipiuntur. Et de differentiis quidem ista sufficiunt. Be proprio. Proprium vero quadrifariam dividunt; nam et id quod soli alicui speciei accidit, et si non omni, ut homini medicum esse vel geo-